Dicta Hodierna - MMVIII
Diēs Auctor
08/26/08 Magis utile nīl est artibus hīs quae nīl utilitātis habent. Ovid
08/27/08 Otiōsīs locus hic nōn est. Pompeian graffiti
08/28/08 Discēde, morātor Pompian graffiti
08/29/08 Bonus pastor animam suam dat prō ovibus suīs. John, 10.11

09/02/08 Caelum, nōn animum mūtant, quī trāns mare currunt. Horace
09/03/08 Qui mala non punit, ea facienda iubet. Leonardus Vincianus
09/04/08 Alea iacta est C. Iulius Caesar
09/05/08 Vēnī, vīdī, vīcī C. Iulius Caesar

09/08/08 Ferē libenter hominēs id quod volunt crēdunt. C. Iulius Caesar, Gallic War, 3.18.2
09/09/08 Gallia est omnis dīvīsa est in partēs trēs, C. Iulius Caesar, Gallic War, 1.1
09/10/08 Et tu, Brute? C. Iulius Caesar (après Shakespeare)
09/11/08 Nēmō dat quod nōn habet.


09/15/08 Carpe diem
09/16/08 Tempus fugit
09/17/08 Festīnā lentē
09/18/08 Suum cuique
09/19/08 Annuit coeptīs

09/22/08 Cf. (confer) – e.g. (exempli gratia)
09/23/08 Et al. (et alia) – etc. (et cetera)
09/24/08 i.e. (id est) – ibid. (ibidem)
09/25/08 n.b. (nota bene) – op. cit. (opere citato)
09/26/08 q.v. (quod vide) – sc. (scilicet)

09/29/08 Ut ager quamvīs fertilis sine cultūrā fructuōsus esse nōn potest, sīc sine doctrīnā animus. Cicero, Tusc. Disp., 2.13
09/30/08 Nōn ignōrāvī mē mortālem genuisse Goethe (on hearing of death of son)
Cf. “Anaxagoras, philosophus, morte filii audita, vultu nihil immutato dixit: Sciebam me mortalem genuisse.” Anecdotae Virorum Illustrium
10/01/08 Procul ā nōbīs domestica dissidia nam ē pāce ūbertās
10/02/08 Saepe, premente deō, fert deus alter opem Ovid, Tristia, 1.2.4
10/03/08 Sciās te fortasse Rōmānum esse sī ... saepe quid habeās in animō dīcere priusquam ad verbum perveniās, oblīviscāris H. Beard (80)

10/06/08 Cuiusvis hominis est errāre; nullīus nisi insipientis in errōre perseverāre. Cicero
10/07/08 Vade ad formicam, o piger, et cōnsīderā eius viās et disce sapientiam Proverbs 6.6
10/08/08 Luminis indicium est haec umbra inferna superni. --Herbert H. Huxley, Wolfson College, Cambridge, England, translated for an inscription on a sundial for Dr. Henry I. Bowditch

10/13/08 Nihil temere credideris Cato’s Monostichs
10/14/08 Litteras disce “
10/15/08 Quae lēgeris, mementō “
10/16/08 Maledicus ne estō “
10/17/08 Dīligentiam adhibē “

10/20/08 Dē gustibus nōn est disputandum Proverbum
10/21/08 Dē mortuīs nīl nisi bonum “
10/22/08 Ab ōvō usque ad māla “
10/23/08 Mēns sāna in corpore sānō “
10/24/08 [Inservice]

10/27/08 Ut nōn multa loquī plūra autem audīre monēret
Linguam ūnam nātūra duās dedit omnibus aurēs ?
10/28/08 Vōx clāmantis in dēsertō Mark 1.2
10/29/08 Ut sēmentem fēceris, ita metēs Cicero (de Oratore)
10/30/08 Quī nōn est hodiē, crās minus aptus erit. Ovid
10/31/08 Frustrā labōrat quī omnibus placēre studet. ?

11/03/08 Deus omnia nōn dat omnibus
11/04/08 Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Matthew 6.21
11/05/08 Pecūniae imperāre nōn servīre convenit Publilius Syrus (258)
11/06/08 Canis sine dentibus vehementius lātrat.
11/07/08 Gutta cavat lapidem nōn vī sed saepe cadendō.

11/10/08 Dulce et decorum est prō patriā morī. Horace
11/11/08 No School
11/12/08 Labōrēs pariunt honōrēs.
11/13/08 Labōribus vēndunt deī nōbīs omnia bona.
11/14/08 Hōs successus alit: possunt quia posse videntur. Virgil

11/17/08 Volentem dūcunt fāta, nolentem trahunt.
11/18/08 Non bene flat flammam quī continet ōre farīnam.
11/19/08 Verbum sat sapientibus
11/20/08 Fortūna fortēs iuvat.
11/21/08 Omnia habet qui nihil concupiscit.

11/24/08 Benedīc, Domine, nōs et haec tua dōna, quae dē tuā largitāte sumus sumptūrī, per Dominum Christum nostrum, Amen traditional blessing before meals
11/25/08 Agimus tibi grātiās prō universīs beneficiīs tuīs quī vīvis et regnās per omnia saecula saeculōrum, Amen traditional grace after meals

11/26-12/1 vacation

12/02/08 Dum loqueris, nihil discere potes.
12/03/08 Stultus verbīs nōn corrigitur.
12/04/08 Monēre, nōn pūnīre stultitiam decet
12/05/08 Studium discendī voluntāte, quae cogī nōn potest, cōnstat.

12/08/08 Gutta fortūnae prae doliō sapientiae
12/09/08 Difficile est longum subitō dēpōnere amōrem Catullus, 76
12/10/08 Nihil homini tam intolerābile quam dēsidiōsam
vītam dēgere. Pascal, trans. by Victorius Ciarrochi
12/11/08 Verus amicus amore more ore re cognoscitur from Mark Keith
12/12/08 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Matthew 7.5

nūllum esse librum tam malum, ut non aliquā parte
prodesset Pliny

12/15/08 Adeste, fīdēlēs, laetī triumphantēs
Venīte, venīte in Bethlehem
12/16/08 Angelī canunt praecōnēs
Nuper nātum Dominum
12/17/08 Diem Chrīstī album somniō
Persimilem praeteritīs...
12/18/08 Nox silēns! Sancta Nox
En tranquilla omnia;
Cubat virgō cum nātō māter.
12/19/08 Prīmō diē Nātālis amātor dedit mī . . . perdicem in pirō. . .

12/22/08 O parve vice Bethlehem, quam tacitē dormīs...

12/23/08 - 01/04/08 Feriae Nataliciae

01/05/09 Ἄκουε τὰ ἀπὸ καρδίας. Audi quae ex corde dicuntur.
01/06/09 Scientia inflat caritas vērō aedificat. St. Augustine (1Cor 8.1)
Nūlla schola
01/08/09 Tantum homō habet dē scientiā quantum operātur. St. Francis of Assisi
01/09/09 Quidquid bene dictum est ab ūllō, meum est Seneca

01/12/09 Saepius opiniōne quam rē labōrāmus
01/13/09 Spīritus quidem promptus est, carō vērō infirma Mark, 14.38; Matt, 26.41 (autem pro vero)
01/14/09 Nūlla tam bona fortūna dē quā nihil possis querī. Pub. Syr. 384
01/15/09 Optimum est patī quod ēmendāre nōn possīs. Seneca
01/16/09 Nulla Schola

01/19/09 Nulla Schola
01/20/09 Lāta porta et spatiōsa via quae dūcit ad perditiōnem et multī sunt quī intrant per eam. Matthew, 7.13
01/21/09 Hōrae quidem cēdunt et diēs et mēnsēs et annī; nec praeteritum tempus umquam revertitur; nec quid sequātur scīrī potest Cicero
01/22/09 Nec quae praeteriit iterum revocābitur unda/nec quae praeteriit hōra redīre potest Ovid, A.A.
01/23/09 Nulla Schola

01/26/09 Facta, nōn verba
01/27/09 Caveat emptor.
01/28/09 Nulla Schola
01/29/09 Cum granō salis
01/30/09 cui bonō?

02/02/09 Expedit esse deōs, et, ut expedit, esse putēmus/Dentur in antīquōs tūra merumque focōs. Ars Am. I.637-8
02/03/09 Ars adeō latet arte suā Met X.252
02/04/09 Quī nimium multīs "nōn amō" dīcit, amat.
02/05/09 Spectātum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae. Ars Am.
02/06/09 Militat omnis amāns et habet sua castra Cupīdō. Amores

02/09/09 In Venere semper dulcis est dēmentia. Publilius Syrus
02/10/09 Vērus amor nūllum nōvit habēre modum. Propertius
02/11/09 ōscula, nōn oculī, sunt in amōre ducēs. anon.
02/12/09 Lītore quot conchae, tot sunt in amōre dolōrēs. Ovid
02/13/09 Periūria rīdet amantum Iuppiter. Lygdamus
02/13/09 Rosae sunt rubrae, Violae sunt caeruleae, Deus me fēcit pulchrum, Quid tibi accidit?

02/16/09 Quamvīs per multōs cuculus cantāverit annōs, dīcere nescit adhūc aliud verbum nisi "cuccūc." medieval
02/17/09 Fēle absente, mūrēs lūdent.
02/18/09 Musica est mentis medicīna maestae.
02/19/09 Nōn omnēs quī habent citharam sunt citharoidī. Varro
02/20/09 Nescio tam multīs quid scrībās, Fauste, puellīs.
Hoc scio quod scrībit nūlla puella tibi Martial XI, 64

02/23/09 Est ūnusquisque faber ipsae suae fortūnae App. Claudius Caecus (355-275 BC)
02/24/09 Tum dēnique hominēs nostra intellegimus bona, cum quae in potestāte habuimus, ea āmīsimus. Plautus (255-184 BC)
02/25/09 Rēs rūstica sīc est: sī ūnam rem serō fēceris, omnia opera serō faciēs. M. P. Cato (234-169 BC)
02/26/09 Vīvās ut possīs quandō nequīs ut velīs. Caecilius Statius (219-166 BC)
02/27/09 SPQR; AUC; AD; QED; i.e.; e.g.; cf.; r.i.p; a.m; p.m.; etc.

03/02/09 Nūllum sine exitū iter est. Seneca
03/03/09 Nūllus agentī diēs longus est. Seneca
03/04/09 Quō modō fābula, sīc vīta: nōn quam diū sed quam bene acta sit rēfert Seneca
03/05/09 Tōtus mundus deōrum est immortālium templum Seneca
03/06/09 Hūmānius est dērīdēre vītam quam dēplōrāre. Seneca

03/09/09 Nōn ego nunc [sum] stultus, ut ante fuī. Ovid (Amores 3.11.32)
03/10/09 Quam miserum est ubi cōnsilium cāsū vincitur. Publilius Syrus
03/11/09 Mūtatīs mūtandīs
03/12/09 Quī ipse sē iuvāre nōn vult, auxilium deōrum nōn meret.
03/13/09 In-Service day

03/16/09 maiōrī concēde Monasticha Catōnis
03/17/09 minōrī parce "
03/18/09 mundus estō "
03/19/09 rem tuam cūstōdī "
03/20/09 verecundiam servā "

03/23/09 Dat pira, dat pōma, quī nōn habet altera dōna.
03/24/09 Ut vēr dat flōrem, studium sīc reddit honōrem.
03/25/09 Quī dat beneficia deōs imitātur. Seneca
03/26/09 Deus omnia nōn dat omnibus.
03/27/09 Duōs parietēs dē eādem fidēliā dealbāre. Proverb

03/30/09 Ūna hirundō nōn facit vēr.
03/31/09 Cūratne lātrantem canem alta Diāna?
04/01/09 saepe, premente deō, fert deus alter opem Ovid, Tristia, 1.2.4
04/02/09 nihil tam absurde dici potest quod non dicatur ab aliquo philosophorum Cicero, de Divinatione 2.119
04/03/09 Nōn nōbīs, Domine, nōn nōbīs, sed nōminī tuō da glōriam super misericordiā tuā et vēritāte tuā Psalm 115

04/06/09 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “Sumite: hoc est corpus meum”. Mark, 14. 22
04/07/09 Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes. Mark, 14. 23
04/08/09 Et ait illis: “ Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. Mark, 14. 24
ecquem tam amentem esse putas qui illud quo vescatur deum esse credat? Cicero, de Natura Deorum, 3.41

04/14/09 Thais habet nigrōs, niveōs Laecania dentēs
Quae ratiō est? Emptōs haec habet, illa suōs. Martial
04/15/09 Nōn amo tē, Sabidī, nec possum dīcere quārē.
Hoc tantum possum dīcere, nōn amo tē Martial
04/16/09 Difficile, facile, iucundus, acerbus, es īdem.
Nec tēcum possum vīvere, nec sine tē Martial
04/17/09 Cūr nōn mitto meōs, tibi, Pontiliāne, libellōs?
Nē mihi tū mittās, Pontiliāne, tuōs. Martial

04/20/09 Nescio tam multīs quid scrībās, Fauste, puellīs.
Hoc scio quod scrībit nūlla puella tibi. Martial
04/21/09 Nīl mihi dās vīvus, dīcis ʻpost fāta datūrum.ʻ
Sī nōn es stultus, scīs, Maro, quid cupiam! Martial
04/22/09 Nōn est, crēde mihi, sapientis dīcere "vīvam".
Sēra nimis vīta est crastina. Vīve hodiē. Martial
04/23/09 Quem recitās meus est, ō Fïdentīne, libellus.
Sed male cum recitās, incipit esse tuus. Martial
04/24/09 Nuper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus
Quod vespillo facit, fecerat et medicus. Martial

04/27/09 Nil recitās, et vīs, Mamerce, poēta vidērī.
Quidquid vīs, estō – dummodo nil recitēs. Martial
04/28/09 Semper pauper eris, sī pauper es, Aemiliāne.
Dantur opēs nūllīs nunc nisi dīvitibus. Martial
04/29/09 Hesternō foetēre merō quī crēdit Acerram
fallitur: in lūcem semper Acerra bibit. Martial
04/30/09 Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nōmentānus.
Hoc mihi reddit ager: tē, Line, nōn videō. Martial
05/01/09 Esse nihil dīcis quidquid petis, improbe Cinna.
Sī nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, negō. Martial

05/04/09 Versiculōs in mē nārrātur scrībere Cinna.
Nōn scrībit, cuius carmina nēmo legit. Martial
05/05/09 Habet Āfricānus milliēns, tamen captat.
Fortūna multīs dat nimis, satis nūllī. Martial
05/06/09 Nūbere Paula cupit nōbīs, ego dūcere Paulam
nōlō; anus est. Vellem, sī magis esset anus. Martial
05/07/09 Nūbere vīs Prīscō; nōn mīror, Paula, sapīstī.
Dūcere tē nōn vult Prīscus; et ille sapit! Martial
05/08/09 Nil nimium studeō, Caesar, tibi velle placēre,
nec scīre utrum sīs albus an āter homō. Catullus (93)

05/11/09 Fēlix quī potuit rērum cognōscere causās Vergil (Georgics)
05/12/09 atque metūs omnīs et inexorābile fātum
05/13/09 subiēcit pedibus strepitumque Acherontis avāri
05/14/09 Fortūnātus et ille deōs quī nōvit agrestīs
05/15/09 Pānaque Sylvanumque senem Nymphasque sorōrēs

05/18/09 Nāvita dē ventīs, dē taurīs nārrat arātor/
et numerat mīles vulnera, pāstor ovēs. Propertius, 2.1.43-4
05/19/09 Barbarus hīc ego sum quī nōn intelligor ullī
et rīdent stolidī verba Latīna Getae. Ovid, Tristia, V, 10
05/20/09 Nīl sine magnō
vīta labōre dedit mortālibus. Horace
05/21/09 Sunt lacrimae rērum et mentem mortālia tangunt Aen. I, 463
05/22/09 Sufficit mihi cōnscientia mea: nōn cūrō quid dē mē loquantur hominēs St. Jerome

05/26/09 Quisquis amat luscam putat luscam esse venustam. anon
05/27/09 Nōn enim tam praeclārum est scīre Latīnē quam turpe nescīre. Cicero
05/28/09 Et servī hominēs sunt et aequē ūnum lactem bibērunt etiam sī illōs malus fātus oppressit. Petronius, Satyricon, 71.1
05/29/09 Bonum certāmen certāvī, cursum cōnsummāvī, fidem servāvī. II Tim. 4, 7